1645. Quod coelestes voces et literas molles ament, et quidem eligant vocales, et quosdam consonantes molliant
Quando cum coelestibus erat sermo, vix potui invenire voces iis convenientes, rejicere volebant omnes eas, in quibus aliquis quasi stridor, sic in quibus certi consonantes, qui iis duriores erant, amant quae fluunt, sicut fluvius, ita vocales volunt, quia fluunt, at consonates, si adducuntur, etiam emolliint eos, ut quasi non sentiantur.