Spiritual Experiences (Odhner) n. 1989

Previous Number Next Number See English 

1989. Quod sensus externi evanescant in coelis

Idea spirituali repraesentatum, est, quod sensus externi pereant ordine sicut versus interiora penetrant, seu, quod idem, versus superiora ascendunt, et quidem ita, ut si stylus impletus esset meris nominibus poeticis, ut Parnasso {1}, fonte ejus, Pegaso et similibus, quod qui ea scribunt, sciunt {2} quod res significent, quae ad scientifica pertinent, qui sensus cum inde exit, tunc fit sensus literae, qui sensus etiam perit, et subit altior, et sic hoc sensu pereunte, venit adhuc interior, et sic porro, talis est penetratio et ascensus sensuum; dum penetrant vel ascendunt versus interiora, tandem nihil remanet, nisi pure verum et bonum in intimo coelo, quod ex Domino, Qui est Essentia omnium. 1748, 18 Maj. @1 vel potius Helicone, ubi fons Pegasi$ @2 J.F.I. Tafel sciant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church