2003. In naturalibus, quae exinde, nihil datur absque sphaera communi, quae regit singularia, non in mundo atmosphaerico, ubi soni, visus, et similia; ita nec in musicis, nisi sit corpus consonans, et stapes communicans; nec in regnis naturae, ut in vegetabili et animali, imo in corporis omnibus organis, sed sphaerae istae communes non ita notae sunt, quia [homines] parum reflexerunt.