Spiritual Experiences (Odhner) n. 2012

Previous Number Next Number See English 

2012. Hoc apud spiritus adhuc melius potest sciri, quia modis spiritualibus communicationes fiunt, sic ut sciantur affectiones et affectionum effectus, sunt quasi intuitiones earum {1}, et simul perceptiones, tales sunt ideae spirituales; quidam spiritus indignati, cumque iis surriperetur, per modum spiritualem, iracundia, usque remanebat id, quod indignarentur, quod id factum, et non possent irasci; tunc insinuabatur aliquid quod adblandiretur eorum amori, sicut laudis, per modum spiritualem, tunc iracundia ista flectebatur, in consensum, sic ut ira ista recederet, inde ad caetera concludi potest, quomodo se habet, quod Dominus non frangat hominis cupiditates, sed flectat, tum, quod permittatur homini quandoque a concupiscentiis suis duci, usque tandem {2} flectuntur mirabiliter in bonum. 1748, 20 Maj. @1 J.F.I. Tafel eorum$ @2 ms. tanem; J.F.I. Tafel tamen$

Quod tribuatur Domino malum

2012a. Nihil communius est in Verbo, quam quod malum, sicut ira, vindicta, et similia tribuantur Jehovae, cum tamen res se nequaquam ita habet: sed causa est, quum homo non plus scit, quam quod Jehovah regat universum, sic non, quomodo permittit mala, et indefinita talia, tunc ex simplici, communissima, et obscurissima tali idea, nihil aliud resultat, quam quod etiam Jehovah faciat malum, sicut multis in locis in Verbo legitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church