Spiritual Experiences (Odhner) n. 2018

Previous Number Next Number See English 

2018. Id familiarissimum ei est, sicut quoque malis spiritibus, quod continue persequantur fideles, seu continue eos impugnent, blasphement, et injurias iis faciant, quantum permittitur, fideles vero nusquam eum laedunt; queritur, sicut nunc questus est, quod ita infestaretur ab iis qui in fide vera sunt, cui responsum datum, quod iis nusquam eum infestant, sed is contra, quovis momento infestat et impugnat, super quo ruminatur, ac nescit quid dicat, quia agnoscit; sic is in causa sui damni est. 1748, 20 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church