Spiritual Experiences (Odhner) n. 2024

Previous Number Next Number See English 

2024. Quomodo temperantur Passiones spirituum

{1} Quidam spiritus erat in cupiditate aliquid habendi, qua quasi ardebat, sed non ita penetrabat ad perceptionem meam, sicut alioquin, sed ad visum internum; apparebat sicut sphaera aliquantum accensa, quae erat sphaera cupiditatis, in qua is tenebatur, nec mihi tunc apparebat aliter quam exiguissimum quid in sphaera ista quasi natans, erat sphaera cupiditatis circumfusa, is in eo statu lamentabatur, quod summo dolore esset, quod non nancisceretur id quod cuperet, putabam eum periturum, tunc sphaera alia subtilior intrabat a Domino, quae erat sphaera usuum, inde ejus dolor mitigabatur, quod is fassus, quod consolationem acciperet, et sic in gradum quo radii sphaerae usuum intrabant {2}, ita doctus quod nihil concupisci debeat nisi ex usu, et quod usus affectionem excitare oporteat. @1 2023 deest$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. intrabat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church