Spiritual Experiences (Odhner) n. 2037

Previous Number Next Number See English 

2037. Tunc quoque ii ei omnem operam praestabant, et quicquid usquam optare et cogitatione desiderare dabatur, id ei dabant, sic omnia quaecunque cogitare et optare potuit, nam dare possunt quicquid optant, nam repraesentari talia possunt, et ei videntur ita esse, prorsus quasi ea haberet in mundo, nam bonorum possessiones in mundo, nihil est nisi imaginativum, cumque imaginatio, usque ad plenum, et ad oculum ea possidet, tunccsimiliter ac in mundo, possidet, et iis delectatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church