2041. Exinde fluit, quod non solum minus intelligant spiritualia, quia materialibus ideis seu vocibus inhaerent, sed etiam quidam in Verbo Domini, seduci queant, dum ex solis vocibus alium sensum arripiunt, et eum ex amore sui defendunt, et torquent, nam posita significatione vocis, torquent inde sensum, quod mille modis fieri potest, inde ideae spirituales mixtae materialibus, falsae, quae in altera vita iis sunt impedimento, et damno, quia falsitates inhaerentes {1} ideis materialibus, discutiendae. 1748, 22 Maj. @1 J.F.I. Tafel inhaerent$