Spiritual Experiences (Odhner) n. 2043

Previous Number Next Number See English 

2043. Quid significat "nihil esse"

Spiritus, qui non intellexerunt, quid esset, quod diceretur annihilandum esse, seu nihil fieri, putantes [quod] cum amitterent ea quae iis propria essent, nihil remaneret, sic ut homo seu spiritus amplius nullius compos esset, sed sicut machina, omnis sensus et cogitationis expers {1}, saepius mihi dixerunt, quod nihil essem, et nihil fierem, sic illudendo, quia non intelligebant, quid "esse nihil"; sed dabatur mihi iis respondere, quod id optassem, nempe nihil esse, imo prorsus nihil, tunc primum inciperem esse aliquid. @1 in perfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church