Spiritual Experiences (Odhner) n. 2049
2049.
De spiritu qui inquietabatur, quia optabat coelum
Similis spiritus ac qui prius [1962] ad sinistrum latus sub brachio me alloquebatur, dicens, quod nihil magis averet quam coelum, qui spiritus erat
capax perceptionis satis subtilioris; is dicens, quod saepius desideraret coelum, sed quod eum admittere nollent, petens [ut] si nossem, quomodo in coelum venire posset, dicerem, dabatur mihi [ei] dicere,
quod non prius in coelum venire posset, quam eam cupiditatem amiserit, venire in coelum, desiderium illud impediret, si in summa laetitia esset, ut {a} eam perciperet, sic non potuisset
venire in coelum, priusquam {1} ea cupiditate privatus, eo magis, quia nesciret quid coelum, de quo interrogatus dixit, quod esset gaudium et laetitia major quam dicere posset; ac praeterea is spiritus
sicut homines nihil aliud sciunt de coelo, quam communissime, quod sit gaudium, sed in quo consistit, et sic quale, prorsus ignorant. 1748, 22 Maj. @1 ms. priusque$ @a = quin$
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church