Spiritual Experiences (Odhner) n. 2053

Previous Number Next Number See English 

2053. De quodam qui sublatus et abreptus in coelum

Quidam spiritus apud me erat, non diu post excessum a corpore, sicut concludi potuit ex eo, quod adhuc nesciret, quod in altera vita, nemo enim id scire potest, absque data reflexione, sicut etiam cuivis notum esse potest, ex permultis, is videbatur mihi in vita corporis deditus studiis, sed amplius mihi non innotuit, loquutus tamen aliquantum cum eo; at tunc subito sublatus est alte supra me, [ego] putans {1} tunc quod esset ex eo genere, qui alta in vita sua spirarunt, et tunc cum loqueretur sicut spiritus, cum in alto esset, subito abreptus est, sic ut {1} non amplius loqui potuit cum spiritibus, qui mirati quorsum vadit, nam in societatem spirituum coelestium venit, quare a spirituum mundanorum perceptione, sic conjicere possum, eum in altum sublatum esse, ex causa, quod in vita putaverit coelum in altissimis esse, non autem in humilibus seu prope terram, ac ea opinione {2} ductus, videbatur sublatus, nam quaevis quemque opinio sequitur et agit; ex societate coelestium mecum loquutus est, et dixit, quod alta et sublimia videat, quae mens humana nusquam capere posset, et harligheter {a}. 1748, 23 Maj. @1 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. ut ut$ @3 ms. opinione$ @a = glorias, magnificentias (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church