2058. Alii porro quoque in coelum sublati sunt, et quidem unus ex mihi in vita notis, qui non potuit ejus {a} gloriam prae stupore describere, ex miseratione dicens, quod mirum, homines ne hilum ex talibus scire et nosse; in cogitationes et affectiones meas intueri iis dabatur, et dicebant, ac percipiebam, quod scirent plura in cogitationibus, quam quis cogitare posset, tum causas quas homo nequicquam scire ita potest, nec quibus attendit, sic unde haec et illa, et alia similia, tum quum scriberem haec, quomodo inferrentur vel venia vel permissione ea, quae scribebantur. @a h.e. Verbi; vide indicem ad Verbum$