2062. Quod omnia et singula regantur a Domino, quod in unaquavis idea et affectione indefinita insint
{1} Hoc mane ostensum mihi est manifeste, quod unicuivis hominis ideae et affectiunculae indefinita insint, imo si ultra fidem humanam dicere liceat, quod status similis universi mundi spirituum; eram in quadam affectione, et exinde idea, continue fere per aliquantum temporis, postea mihi ostensum est, quot societates spirituum concurrerent ad affectionis istius ideam, quam non nisi simplicem imo simplicissimam quidam putare possent; nam societates spirituum, qui proxime concurrebant, se manifestabant per vivum sermonem, dicentes quod ii essent qui hoc vellent, et insisterent, et quidem ex qua causa, et quo fine, sic una post alteram, cum tamen ex tot societatum ideis oriundis ex eorum cupiditatibus, desideriis, et finibus, una communis cogitatio seu idea penes me existeret; quot in quavis societate, non scire potui, sed 4 vel 5 societates, si non plures, se per apertum sermonem manifestabant, et quod in causa fuerint, aperte fassi sunt, et quidem propter quem finem. @1 2061 apparet conformiter auctoris indicio post 2059$