2079. Cum talibus mirum est, quod illico rapiant percipiantque quo alter delectatur, nam penetrant in ea cito, cum alii non ita, dictum quod circiter 2 anni essent, cum ex vita corporis decessit.
2079a. Spiritus is subtilior, erat speciei {1} eorum, qui in vita corporis falsi sunt, et cogitant male de omnibus aliorum quae vident, nec nisi quam sinistre cogitant, et paene nusquam bene, hocque ex innata quadam malitia, cumprimis invidia; quodque se insinuent in aliorum voluptates aut delitias, oritur ex ea causa, quod in vita corporis insinuent se, et assentiant et faveant omnibus, vultu, gestu et verbis, sed intus foveant cogitationes ex invidia cumprimis pullulantes; inde spiritus iste in omnia jucunda se insinuavit, sed per naturam ab invidia tractam, quae intus fota, quae in altera vita non celatur, sed activa fit, et erumpit, omnia et singula jucunda alterius [tales] destruere conantur, et ex jucundis eorum injucunda facere, per id quod ii cum quibus tales sunt, priventur sua amaenitate; externus enim vultus post mortem dissipatur, et cogitatio adest, quae percipitur, aliter ac in vita corporis. @1 J.F.I. Tafel species$