Spiritual Experiences (Odhner) n. 2081

Previous Number Next Number See English 

2081. Spiritui huic, qui omnia posse se putabat, nam sibi, maxime {1} fidunt, et putant [se] solos esse qui sapiunt, nam alios despiciunt, quod patet ex eo, quod sinistre cogitant de omnibus aliis, ita se aliis omnibus praeponunt, sed intus seu in cogitatione, ideo sunt quasi pestes in societatibus bonorum spirituum; ac minime tolerari possunt in societatibus angelorum, in quibus unusquisque ex corde aut affectione favere debet alterius jucunditati, et eam multis augere; et se aliis minorem autumare, sic minime se aliis praeponere: proinde nec cuiquam invidere. @1 ms. sibi maxime$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church