Spiritual Experiences (Odhner) n. 2094

Previous Number Next Number See English 

2094. Comparavi mutationes societatum, cum mutationibus facierum eorum, nam vidi cum angeli se visibiles sistant {1}, prorsus sicut in clara die, et adhuc clarius, quod mutare possint facies, unam post alteram, et quidem secundum omnem varietatem affectionum, sic ut omnes varietates affectionis unius ordine appareant, remanente solum affectione quasi propria, seu conveniente, quae usque in tot varietatibus et mutationibus cognoscitur. @1 ms. sistent forte in sistant emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church