2103. Quod societates imprimis constent ex iis qui sunt unius generis, cum suis speciebus
Quod societates spirituales et angelicae constent ex iis, qui sunt unius generis, cum suis speciebus, constare potest ex affectione similitudinum, nam similes in mundo quasi sponte associantur, in mundo spirituum et in coelo fit ordinante Domino, et quia societates non ex necessitate et defectu similium conjunguntur, sicut in terra, ideo associantur ii ordinante Domino qui sunt similes quoad affectiones, et persuasiones intellectuales.