2111. {1} Interea de proximo scripta a me sunt, ubi quod non odio haberent proximum, tunc erant in statu fere coelesti, et fassi, quod id iis nunc abominabile sit, et horrendum, cum id destruat omnem felicitatem, quod perceperunt, sic odio haberent semet, dum in iis {a} essent; adhuc altum silentium, quod rarum, quod nunc {2} circiter plus horario spatio; ita sunt quasi in sopore, ut nihil sentiant, ita reducuntur; ne minimum quidem ab iis auditur, tametsi praesentes sunt. @1 2110 deest$ @2 ms. nun$ @a h.e. odiis$