2115. Quod nusquam negari queat, quin harmonica interioris coeli, ab intimioribus, et a Domino veniant
Per ideam subtiliorem spiritualem mihi dabatur videre, quod plura quasi simul ab angelis videantur, et illico sciant quid harmonicum, seu quid bonum verumve sit, cum tamen indefinita insint uni ideae, et tamen illa distincta inter se, et formant harmoniam, quam acceptant; illa quae erant in harmonia simultanea, mihi videre quodammodo dabatur, inde dicebam, annon haec ab intimioribus venirent, sic a coelo intimiori, ita a Domino? quia alioquin dari non potuerunt distincta, et harmonia tot indefinitorum, minus electio eorum, quod confirmavit voce unus in coelo, dicens, quod is per ideam talem spiritualem, idem nunc primum agnoscat, cum in statu vitae corporis nec talis idea dari queat, nec sic agnovit, dubitans an quisquam agnosceret, cum tamen pura veritas est. 1748, 29 Maj.