2118. Simul etiam tunc videre poterant, quae intra seu extra erant, tam manifeste, quid in mente humana, ejus cogitationes, seu ideas communes et singulares, et plura, quae homo nusquam credere vult; caetera vix possum edicere, nam plura dicunt se videre, quam fateri audent, quia turpissima penes me; quae tam manifeste apparent, ut nihil manifestius. 1748, 29 Maj.