Spiritual Experiences (Odhner) n. 2136

Previous Number Next Number See English 

2136. Quaerebatur quomodo se habeat cum Petro, cui claves regni coelorum datae {1} [Matth. XVI: 19], respondebatur, quod per Petrum intelligatur fides, et fidei datae sunt claves regni Domini, quia nullus nisi per fidem in Dominum admitti potest in coelum, et nullus dat fidem nisi Dominus, quare Solus Dominus habet claves coelorum, et dat coelum cuicunque beneplacet: sic non est ullius hominis. Fides per Petrum intelligitur, sicut per caeteros apostolos, illa quae sunt fidei; ut per Jacobum charitas, et per Johannem fructus charitatis, in quibus quia omnia fidei sunt, ad pectus Domini fuit. 1748, 31 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dati$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church