Spiritual Experiences (Odhner) n. 2140

Previous Number Next Number See English 

2140. Exinde etiam sequitur, quod adhuc universalior loquela sit, scilicet coeli intimioris et intimi, quae non intelligibilis angelis interioris coeli, minus spiritibus et hominibus, quare ineffabilia sunt, et incredibilia, nam in minima idea angeli interioris coeli, infinita continentur, quae percipiuntur ab angelis intimioris ac intimi coeli, secundum beneplacitum Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church