2142. Continuatio de loquela spirituum
Spiritus ut dictum [2138] per ideas primitivas vocum loquuntur, nam notum esse potest, quod unicuique voci idea quaedam inest, et unicuique compositioni vocum, idea composita, quae per plures voces exprimitur; qualis est cogitatio nostra, absque vocibus, talis est spirituum loquela inter se, et quidem non solum est cogitatio, quam etiam habent, sed est loquela inter se, quam quoque observare potui, et mihi dixerunt, quod loquuti sint inter se, et murmur eorum audivi, quod cum in sensum meum internum venit, tunc in voces distinctas; quandoque inopinato influebat spirituum sermo in meas ideas, et sic in voces, cum colloquerentur, et dicebant, quod tunc de me aut de talibus colloquerentur. Sed spiritus non observare possunt, nec sciunt, quod loquela spirituali loquantur, quia non reflectunt super id, sicut nec homo scire potest, qua lingua loquitur, et quas {1} voces, si non reflectit. @1 ms. quae$
2142a. At angelica lingua adhuc interior est, quod
ut intelligatur, solum [memorem] id quod experientia discere mihi datum, quod in una idea simplici indefinita insint, quod solum constare potest ex {1} iis qui attendunt, quod solum si una vox sumatur,
ut "coelum" vel "terra," quae sunt voces simplices, et idea similes {2},