2145. Quod in societate simultanee quoque loquantur {1}
Est quidem loquela omnium {2} spirituum et angelorum in societate, nam absque loquela in societate cum pluribus, non dari potest alicujus idea, spiritus tunc nihil novit, est ita stupidus, tanquam nihili esset, at secundum societatem et statum societatis intenditur acumen, et sic loquela. @1 vide ad 2132 annotationem$ @2 J.F.I. Tafel omnis$