Spiritual Experiences (Odhner) n. 2148

Previous Number Next Number See English 

2148. Cogitare mihi dabatur, undenam tale desiderium, quia absque influxu causae superioris non dari potuit, et loquutus cum coelestibus de eadem re, et sic percepi, quod causa sit, quod Dominus infundat unicuique perceptionem immortalitatis, eo fine, ut neminem lateret, quod post mortem victuri, quodque hoc communis influxus est in omnes, sicut affectio erga {1} liberos seu storge, est communis influxus a Domino, absque illo existere nequaquam potest [haec affectio]; ita famae desiderium, et {2} famae interioris, nempe immortalitatis post mortem. @1 ms. ergo$ @2 ms desiderium; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church