2156. Exinde constare potest, quod nihil usquam homo cogitare possit, quod non in claram lucem veniat post mortem, imo in tam claram, ut ne hilum lateat, ex omnium minimis, quae cogitavit, ea indoli ejus inscripta sunt; et si velint credere, hoc est, quod intelligitur per librum vitae cujusvis [Apoc. XX: 12]. 1748, 31 Maj.