Spiritual Experiences (Odhner) n. 2164

Previous Number Next Number See English 

2164. Quod didici per sermonem coelestium, haec sunt, quae memorare licet, nempe quod se non aliter habeant, ac, si ex similitudine ideam formare velis, sicut mihi quoque per visionem ostensum est, sicut cylindrus politus, in quo optice repraesentatur imago pulchra eorum quae circum projecta sunt: quae circum projecta sunt, apparent nullo ordine, nulla forma, sed [ut] projectiones confusae, in quibus ne minimum quidem pulchri, minus imaginis pulchrae apparet, usque tamen sistitur ex inordinatis istis circum circa imago pulchra, similiter quae coram oculis hominum et spiiituum in mundo, omnia et singula apparent inordinata, et confusa, cum tamen Oculo Domini, constituant imaginem pulchram, nempe imaginem hominis vel virginis, quae est Coelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe quod sit Imago Ipsius. 1748, 2 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church