2169. Quod dentur spiritus omnis generis et speciei
Quodcunque in hominis intellectualibus, et affectionibus malis ac {1} bonis existit, dantur spiritus, ac spirituum societates, qui correspondent prorsus, sicut solum, quod dum delectatus fuerim minutiis, sive in scribendis, sive in edendis, bibendisve, sive in aliis, ut in emendis iis, quae olim desideraveram, et sic inde contraxeram naturam, dum iterum delectationes istae reducerentur, tunc spiritus fuere, et societates spirituum, quae prorsus eandem delectationem habebant, sic ut me multo essent cupientiores, usque ad gradum, ut vix se temperare possent, quin quasi perirent, si non indulgeretur seu faveretur iis, tametsi norunt, quod iis usus non essent, sed mihi; sic non datur quicquam intellectuale aut affectionis in homine, cui non sunt societates spirituum, quae iis indulgent et favent. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. in$