2191. Quod in coelo interiori sint gradus angelorum
Dictum est, quod tres coeli sint, nempe interius, intimius, et intimum, qui inter se quoad gradus distincti sunt [1828], qui quales sunt, nempe gradus, alibi videatur [5547-51]: sed hi gradus sunt in genere, in quovis coelo quoque dantur gradus felicitatum, et quidem, ut autumo, tres, qui se inter se non quidem ita {1} habent, sicut gradus coelorum in genere. Quod tres sint, autumare licet a gradibus in corpore, ad corporeum seu sensuale corporeum referuntur tactus, gustus et olfactus, hi inter se differunt puritate, et tamen usque ad corporeum regnum omnes tres referuntur, et distinguuntur inter se per alias qualitates, ut notum esse potest unicuique qui rite perpendit: haec quoad corporea seu appetitus; quoad spiritualia corporis seu sensualia, sunt quoque tres, nempe auditus, visus ocularis, et visus imaginationis, qui inter se gradibus differunt, sed usque ad naturalia referenda, mere sensuale corporeum est auditus, at sensuale naturale est visus, et similiter se habent ac sensus tactus, gustus et olfactus inter se-nam {2} quod exterius est se refert ad interius, nec ad interius venit nisi per solutionem, vel ea sunt interiora ejus quae [id] componunt-proinde {3} sicut se habet compositum, ad componentia. 1748, 4 Junius. @1 in ms. ita semideletum est$ @2 ms. se, nam$ @3 ms. componunt, proinde$