Spiritual Experiences (Odhner) n. 2196

Previous Number Next Number See English 

2196. Observare etiam dabatur, si frangerentur vel minimum, quod illico inclinarent in odium contra Dominum, et simul tunc, quod Jacobi posteri ne minime quidem frangerentur, seu a suis cupiditatibus {1} vi removerentur, quia inclinabant in idololatriam prae aliis, proinde quod iis licentia concessa sit, et perducerentur ad cultum Domini sensim, per eorum cupiditates, quae erant animi superbia, et mundi opes. 1748, 5 Junius. @1 ms. suis cupiditatibus suis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church