2202. Observatum etiam est, quod dum norunt aliqualiter alicujus genium, ex quacunque experientia, quod tunc sciant plura, qualis est, nam hoc quasi connatum est, quod ex uno concludatur de alio, et quia talis est in hoc, talis sequatur quod sit in aliis, ita animam seu spiritum ducunt per varia, quae praecepto judicio congruunt, tametsi quandoque falluntur, quia a solis corporeis et naturalibus judicant, nec sciunt ejus interiora, et intimiora, quae Solus Dominus novit. 1748, 5 Junius.