Spiritual Experiences (Odhner) n. 2209

Previous Number Next Number See English 

2209. Si homo foret in ordine, quod gauderet adhuc quodam sensu, quo gaudent bruta

Est sensus quidam brutis qui non homini, nempe scire viam, domum, tametsi e longinquo, sicut notum esse potest de equis, canibus, apibus, et pluribus, nec errant in sylvis, densis, sicut homo, ita ut non solum sciant {1} viam, domum, sed etiam apis suum alveare inter multa, qui sensus iis est communis, qui secundum ordinem vivunt, qui nempe ordo animabus eorum impressus est, similis fuisset quoque homini, si in ordine vixisset: experiri id mihi datum, non solum per id, quod ducerer domum, cum viam nescirem, quam {a} quod ad locum, quem prius cognovi, sentirem quoddam simile, quod cognoscerem viciniam modo mirabili, ab interno, sic ut vicinia me afficeret, et sic novissem, cujus domus. 1748, 6 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sciat$ @a h.e. sed etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church