Spiritual Experiences (Odhner) n. 2223

Previous Number Next Number See English 

2223. Quod unus homo facilius a Domino ducatur, quam alter

Notum est, quod omnes ducantur a Domino, sed usque facilius unus quam alter; omnes possent, ad quodcunque cogitandum, loquendum, et agendum, duci a Domino, sed quia multi et perplures non sunt in fide, proinde non in ordine, eos ducere difficilius est, eo respectu, quod Dominus nolit eos frangere, proinde cogitare, loqui, et agere id, quod esset contra eorum cupiditates, in quibus libertatem ponunt, quare permittuntur in iis et secundum eas cogitare, loqui et agere, ut flectantur ad bonum; at vero qui in fide sunt, proinde in cognitione veritatum fidei, ii non franguntur, quia sciunt, et afficiuntur talibus, quae sunt coeli; ideo eorum cogitationes, loquelae, et actiones, quia magis {a} in ordine spirituali, facilius, quam alii, ducuntur. 1748, 6 Junius. @a intelligendum hic quia eorum cogitationes, loquelae, et actiones, magis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church