2225. Quod omnia et singula ex misericordia
Cum homo, spiritus, angelus, nihil ex semet possit, sed a Domino, [omnia] eis dantur, quia modo potentiae organicae sunt, ex idea spirituali videre mihi datum, quod omnia et singula ex misericordia; quid ii, qui tales sunt, qui se ducere ne hilum possint, tametsi id putent, et ex semet fatui et insani sunt, potuissent nisi perire, nisi misereretur Dominus talium? quam fatui sunt, et insani, in idea spirituali, melius videri potest {1}, ratiocinantur, et putant ex semet, cum tamen singula ex Domino, permittendo aut concedendo, suntque infantibus, qui nusquam aliquid didicerunt, stupidiores et insaniores ex semet. 1748, 6 Junius. @1 ms. possunt$