Spiritual Experiences (Odhner) n. 2227
2227.
De ideis spiritualibus, quoad affectiones
Spiritus, imprimis angeli possunt scire et percipere, non solum, ut prius dictum [2181-83], ex loquelis, quales sunt, sed imprimis ex affectionibus absque
loquela, non loquuntur saepius [quam] per solas affectiones, et earum variationes, nam idea in se est ex principio suo, nihil nisi affectionis effectus, proinde affectiuncula; dum per affectiones
ccntinuatas agitur, tunc ex iis scire possunt, dignante Domino, non solum quales sunt, qui eas producunt, sed etiam quinam sunt, et ubinam loci in corpore maximo; sicut a diutina experientia mihi datum
est a Domino scire. 1748, 7 Junius.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church