318. "Qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram."-Quod significet inde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "septem spirituum Dei," quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 183); et quia significant Divinum Verum procedens a Domino, etiam significant DivinamSapientiam seu omniscientiam; et ex significatione "emissi in omnem terram," quod sit unde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia; per "emitti" significatur communicari, et per "omnem terram" significatur ecclesia tam in caelis quam in terris (videatur supra, n. 304): inde patet cur dicitur quod septem oculi Agni fuerint "septem spiritus Dei emissi in omnem terram," per "septem oculos" enim significatur omniscientia quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum. Quod inde sit omnis sapientia et intelligentia, est quia homo non potest intelligere verum et sapere bonum a se sed a Domino, et omnis sapientia et intelligentia est veri ex bono. Nisi sapientia et intelligentia ex illo formata sit, non est sapientia et intelligentia, sed est stultitia et insania, quae apparent coram insciis et coram malis sicut sapientia et intelligentia, ex eo quod loqui et ratiocinari possint ex memoria. Proprium enim hominis non est nisi quam malum et falsum; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium ejus intellectuale inde est falsum; quapropter quicquid ex proprio est, contra sapientiam et intelligentiam est, et quod contra sapientiam est stultitia est, et quod contra intelligentiam insania est. Inde constare potest quod nisi homo elevetur a suo proprio a Domino, quod fit cum recipit Divinum Verum non solum memoria sed etiam vita, prorsus non sapere et intelligere possit. Sed elevatio illa a proprio a Domino, non apparet homini nec percipitur ab illo quamdiu in mundo est, sed tunc primum quando in spiritum suum venit, quod fit post separationem corporis materialis ab illo; verum enim vero tunc ab illis solum qui in caelum veniunt. Quod dicatur sapientia et intelligentia, est quia sapientia est veri ex bono, tunc enim homo sapit in vero bonum, at intelligentia est veri per quod bonum, tunc enim homo nondum sapit in vero bonum, sed afficitur vero quia est verum. In sapientia sunt qui in regno caelesti Domini sunt, quia illi in veris ex bono sunt; in intelligentia autem qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam hi in veris per quae bonum sunt. (Sed de illis qui in veris per quae bonum sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23; et de illis qui in veris ex bono sunt, n. 24 ibi: et De Regno Caelesti et de Regno Spirituali, in opera De Caelo et Inferno, n. 20-28.)