Apocalypse Explained (Tansley) n. 693

Previous Number Next Number See English 

693. [Vers. 18.] "Et gentes iratae sunt." -Quod significet contemptum, inimicitiam et odium malorum contra Dominum et contra Divina quae ab Ipso, quae sunt sancta caeli et ecclesiae, constat ex significatione "gentium," quod sint qui in bonis ecclesiae, et in opposito sensu qui in malis; hic qui in malis, quoniam dicitur quod "iratae sint;" (quod "gentes" significent illos qui in bonis et qui in malis, ac abstracte bona et mala ecclesiae, et quod "populi" significent illos qui in veris et qui in falsis, et abstracte vera et falsa ecclesiae, videatur supra, n. 175, 331, 625;) et ex significatione "irasci," cum de malis qui significantur per "gentes," quod sit in contemptu, in inimicitia et in odio esse contra Dominum et contra Divina quae ab Ipso, quae sunt sancta caeli et ecclesiae;

[2] quod illa et similia plura per "irasci" significentur, est quia unusquisque excandescit et irascitur quando impugnatur ejus amor et ejus amoris jucundum; omnis excandescentia et ira inde est; causa est quia amor cujusvis est vita ejus; quare laedere amorem est laedere vitam, et cum haec laeditur fit animi commotio, et inde ira et excandescentia. Simile fit apud bonos quando amor illorum impugnatur, sed cum differentia quod non illis excandescentia et ira sit, sed zelus; hic, nempe zelus, quidem in Verbo vocatur "ira," sed usque non est ira; vocatur "ira" quia in externa forma apparet similis irae, ast interius non est nisi quam charitas, bonitas et clementia; quare zelus ut ira non perstat diutius quam dum ille, contra quem accensus est, resipiscit et se avertit a malo: aliter ira apud malos; illa quia interius in se recondit odium et vindictam, quae amant, ideo perstat illa, et raro exstinguitur. Inde est quod ira sit illis qui in amoribus sui et mundi sunt, nam illi quoque in malis omnis generis sunt; at zelus illis qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt: quare zelus spectat salvationem hominis, at ira ejus damnationem; hanc etiam intendit malus qui iratus, et illam bonus qui zelotes.

[3] Quod "gentes iratae" hic significent malorum contemptum, inimicitiam et odium contra Dominum, et contra Divina quae ab Ipso, ita contra sancta caeli et ecclesiae, est quia in fine ecclesiae, paulo ante ultimum judicium, de quo hic agitur, mutatur status illorum qui in priori caelo et priori terra sunt, quod fit per separationem bonorum a malis; qua facta occluduntur apud malos externa, per quae et ex quibus simulate et hypocritice locuti sunt vera ac fecerunt bona, et aperiuntur interna, quae apud illos infernalia sunt; quibus apertis manifeste erumpunt contemptus, hostilitas et odium, cum contumeliis contra Dominum et contra sancta caeli et ecclesiae; haec enim apud illos latuerunt recondita, sed obvelata amoribus sui et mundi, qui tales sunt ut bonum faciant et vera loquantur propter se et mundum, quia sancta caeli et ecclesiae sunt illis media ad fines, qui sunt fama, gloria, honor, lucrum, verbo ipsi et mundus, ac media amantur propter fines: sed quia finis, qui est amoris hominis, ac inde intentionis et voluntatis ejus, est corporeus et mundanus, consequenter infernalis, ideo bona et vera quae sunt caeli et ecclesiae haerent modo in externis apud illos, ac nulla sunt in internis, quia ibi mala et falsa; nam bona et vera caeli penetrant in interna solum apud illos qui sancta caeli et ecclesiae faciunt fines, hoc est, faciunt ut sint amoris et inde intentionis et voluntatis; et quando sunt fines tunc aperitur mens spiritualis, et per hanc ducitur homo a Domino: sed contrarium est quando bona et vera caeli et ecclesiae non sunt fines sed media; nam, ut mox supra dictum est, fines sunt quae amoris regnantis hominis sunt; et cum ille est amor sui, etiam est amor proprii ejus, quod in se spectatum non est nisi quam malum; et homo quantum ex illo, tantum ex inferno agit, proinde etiam contra Divinum.

[4] Porro sciendum est quod in omni malo sit ira contra Dominum et contra sancta ecclesiae: quod ita sit, manifeste constare mihi potuit ex infernis, ubi omnes in malis sunt, et ex quibus omnia mala; quod ibi dum modo audiunt nominari Dominum accendantur vehementi ira, non solum contra Ipsum, sed etiam contra omnes qui Ipsum confitentur; inde est infernum e diametro contra caelum, ac in perpetuo conatu destruendi illud, et exstinguendi Divina ibi, quae sunt bona amoris et vera fidei: ex eo patet quod mala irascantur bonis, ac falsa mali veris. Inde nunc est quod per "iram" in Verbo significetur malum in omni complexu.

[5] Similiter in sequentibus locis: -Apud Lucam, Jesus dixit, "Vae ventre gestantibus et lactantibus in diebus illis, quia angustia magna super terra, et ira in populo" (xxi. 23);

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae: quod tunc bonum et verum non possint recipi, significatur per "Vae ventre gestantibus et lactantibus;" quod rejiciatur bonum propter malum quod tunc dominatur in ecclesia, et quod etiam verum propter falsum, significatur per "quia angustia magna super terra, et ira in populo;" "angustia" hic est dominans malum, et "ira" est dominans falsum ex malo, nam in fine ecclesiae mali anguntur ex bono, et irascuntur ex vero.

[6] Apud Esaiam, "Tantummodo in Jehovah...justitia et robur; ad Ipsum venient et pudefient omnes qui excanduerunt contra Illum" (xlv. 24):

quod "pudefient omnes qui excanduerunt contra Jehovam" significat quod recedent a malis et falsis omnes qui in illis fuerunt; "excandescere contra Jehovam" significat in falsis ex malo esse.

[7] Apud Mosen, Schimeon et Levi fratres; ....in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito suo enervarunt bovem; maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura; dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Gen. xlix. 5-7):

per "Reubenem," "Schimeonem" et "Levin" significantur fides, charitas et opera charitatis; sed ibi per "Reubenem" significatur fides separata a charitate, unde nec est charitas, neque aliquod opus charitatis; tria enim illa cohaerent; qualis enim est fides talis est charitas, et qualis est haec tale est opus charitatis; sunt enim inseparabilia, ac unum est alterius, ita unum est sicut alterum; et quia Reuben propter adulterium cum ancilla concubina patris sui maledictus est, ideo etiam Schimeon et Levi rejiciuntur; rejectio horum significatur per "Dividi in Jacobo et dispergi in Israele:" nunc quia fides, quae repraesentata est per Reubenem, non acceptanda erat ut esset primum ecclesiae, sed bonum spirituale, quod est verum intellectu et voluntate, ideo Josephus pro primogenito ecclesiae loco Reubenis receptus est; per Josephum enim repraesentabatur bonum spirituale, quod in sua essentia est verum intellectu et voluntate: inde constare potest quid significatur per "iram Schimeonis et Levi quae vehemens," et per "excandescentiam eorum quae dura," nempe aversio a bono et vero, ita malum et falsum in omni complexu; nam cum recedit charitas a fide, tunc non amplius est aliquod bonum nec aliquod verum. (Sed haec fusius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 6351-6361, videantur.)

[8] Apud Matthaeum, Jesus dixit, "Veteribus dictum est, ....Quisquis occiderit, obnoxius erit judicio; sed dico vobis, quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio" (v. 21, 22):

per "irasci fratri suo temere" etiam hic significatur inimicitia et odium contra bonum et verum; illi etiam, quibus talis inimicitia et tale odium est, continue animo, intentione et voluntate occidunt; nam modo liceret, hoc est, non obstarent leges et inde timores pro poenis et vita, aut jacturae famae, honoris aut lucri, actualiter occiderent; quippe quod homo animo gerit, hoc facit, dum licitum est: quod "ille qui temere irascitur fratri suo, obnoxius sit judicio," sicut ille qui occidit, est quia per "irasci" significatur cogitare, intendere et velle malum alteri, et omne malum voluntatis est in vita spiritus hominis, et redit post mortem; inde est quod tunc "obnoxius sit judicio;" et quod intentionis et voluntatis est, hoc judicatur sicut facti. Sed plura loca de significatione "irae" et "excandescentiae" apud illos qui in malo sunt, adducere non opus est, quia ex se liquet quod omne malum in se recondat iram contra bonum; nam vult id exstinguere, ac quoque vult illum, in quo bonum est, si non quoad corpus usque quoad animam occidere, quod omnino fit ex ira et cum ira.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church