Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 132

Previous Number Next Number See English 

132. "Quod permittas mulierem Jesabel," significat quod in Ecclesia apud illos sint, qui fidem separant a charitate, et illam solam salvificam faciunt. - Quod fides separata a charitate per "mulierem Jesabel" intelligatur, patet a nunc sequentibus dum ea per Sensum spiritualem in serie evolvuntur, et cum fide illa conferuntur: haec enim erant malefacta Jesabelis Uxoris Achabi:

Quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33) Quod occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13);

Quod occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2) Quod per dolum substituendo falsos testes abstulerit vineam Nabotho, et illum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.);

Quod propter illa malefacta praedictum ei sit ab Elia, quod canes illam comederent (cap. xxi. 23):

Quod dejecta sit a fenestra ubi fucata stetit, et quod aspersum sit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt illam (2 Reg. ix. 30-33{1}). Quoniam omnia Historica aeque ac Prophetica Verbi Significant Spiritualia Ecclesiae, ita quoque haec: quod haec significent fidem separatam a charitate, constat ex Sensu spirituali, et tunc a collatione; nam per "abire et servire Baali," ac ei "erigere altare," et "facere lucum," significatur servire cupiditatibus omnis generis, seu quod idem, diabolo, non cogitando de aliqua mala cupiditate, nec de aliquo peccato, ut faciunt illi quibus nulla doctrina charitatis et vitae est, sed solius fidei: per "occidere prophetas" significatur destruere vera doctrinae ex Verbo: per "velle occidere Eliam" significatur velle ipsum Verbum similiter: per "auferre vineam Nabotho, et illum occidere," significatur ipsam Ecclesiam, nam "vinea" est Ecclesia: per "canes" qui illam comederent, significantur cupiditates: per "dejectionem e fenestra," "aspersionem sanguinis ad parietem," "et proculcationem ab equis," significatur interitus eorum, nam singula illa etiam significant: "fenestra" verum in luce, "sanguis" falsum, "paries" verum in ultimis, "equus" intellectum Verbi. Inde concludi potest, quod illa collata cum fide separata a charitate coincidant, ut amplius constare potest a sequentibus in Apocalypsi, ubi de fide illa agitur. @1 30-33 pro "32, 33, 34"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church