Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 353

Previous Number Next Number See English 

353. (Vers. 6.) "Ex tribu Ascheris duodecim millia signati," significat Amore in mutuum, qui est Amor faciendi bonum usus communi seu societati, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Per "Ascherem" in supremo Sensu significatur Aeternitas, in Sensu spirituali aeterna Beatitudo, et in Sensu naturali Affectio boni et veri; hic autem per "Ascherem" significatur Amor faciendi usus, qui est apud illos qui in Caelesti Regno Domini sunt, et ibi vocatur Amor mutuus; hic amor descendit proxime ex amore in Dominum, quoniam Amor Domini est facere usus communi et cuivis societati in communi, et illos facit per homines qui in amore in Ipsum sunt. Quod supradicta per "Ascherem" significentur, aliquantum videri potest ex benedictione ejus a Patre Israele:

"De Aschere: pinguis panis ejus, et ille dabit delicias Regis" (Gen. xlix. 20):

et ex benedictione ejus a Mose:

"Benedictus prae filiis Ascher, sit acceptus fratribus suis, sicut dies fame ejus" (Matth. xxxiii. 24, 25). Nominatus etiam est a Beatitudine; et illi qui in amore faciendi usus communi et societati sunt, in Caelo in beatitudine prae reliquis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church