Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 434

Previous Number Next Number See English 

434. (Vers. 8.) "Et habebant capillos sicut capillos mulierum" significat quod apparerent sibi (sicut) in actione veri. - In Verbo per "virum" significatur intellectus veri, et per "mulierem" affectio veri, quia vir nascitur intellectus, et mulier affectio, de quo, illi Sapientia Angelica de Continuatio. Per "capillos" in Verbo significatur ultimum vitae hominis, quod est sensuale (de quo n. 424); hoc est quod illis apparet sicut in affectione veri, cum tamen sunt in affectione falsi, hoc enim credunt esse verum. Quod "mulier" significet affectionem veri, constare potest a multis locis in Verbo; inde est quod Ecclesia dicatur "uxor," "mulier," filia," "virgo;" et Ecclesia est Ecclesia ex amore seu affectione veri, ex hac enim fit intellectus veri. Ecclesia vocatur "mulier" in his locis:

Duae Mulieres unius Matris, quae scortatae sunt in Aegypto, Ohola quae Samaria, et Oholiba quae Hierosolyma (Ezech. xxiii. 2-4);

"Quasi Mulierem desertam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et Mulierem juventutis" (Esaj. liv. 6, 7);

"Creabit Jehovah novum in terra, Mulier circumdabit virum" (Jerem. xxxi. 21, 22). Per "mulierem circumdatam sole, quam Draco persecutus est" (Apoc. xii.), significatur Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma. Per "mulieres" significantur affectiones veri, ex quibus Ecclesia est Ecclesia, pluribus in locis ut in his:

"Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum ejus" (Mich. ii. 9{1});

Plangent familiae domuum seorsim, et Mulieres seorsim (Sach. xii. 11-13);

"Mulieres securae consistite, audite sermonem Meum" (Esaj. xxxii. 9);

"Quare facitis malum ad exscindendum vobis Virum et. Mulierem" (Jerem. xliv. 7{2});

"Dispergam Virum et Mulierem" (Jerem. li. 22). Per "virum" et "mulierem," hic et alibi, in Sensu spirituali significatur intellectus veri et affectio veri. @1 9 pro "8"$ @2 xliv. 7 pro "xliv. 17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church