Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 436

Previous Number Next Number See English 

436. (Vers. 9.) "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos," significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, quae apparerent illis tam validae ut refelli non possent. - Per "thoraces" significantur tutationes, quia tutantur pectus; hic tutationes falsorum, quae fiunt per argumentationes ex fallaciis, per quas falsum principium defenditur; ex falso enim principio non possunt nisi quam falsa profluere; si vera afferuntur, illa non spectantur nisi extrorsum seu superficietenus, ita quoque sensualiter, et sic falsificantur, et fiunt apud illos fallaciae. Quod "thoraces" significent talia, est quia "bella" in Verbo significant bella spiritualia, et inde "arma belli" significant varia quae illius belli sunt; ut apud Jeremiam:

"Alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in Galeis, expolite Lanceas, induite Loricam" (xlvi. 4);

apud Esajam:

"Induit justitiam sicut Loricam, et Galeam salutis super caput Suum" (lix. 17);

apud Davidem:

"Sub alis Ipsius confides, Clypeus et Parma veritas Ipsius" (Psalm. xci 4);

praeter alibi (Ut Ezech. xxiii. 24; cap. xxxviii. 4; cap. xxxix. 9; Nah. ii. 4 (B.A. 3); Psalm. v. 13 (B.A. 3); Psalm. xxxv. 2, 3). Quod "thoraces essent sicut ferrei" significat quod argumentationes apparerent illis tam validae, ut non refelli possent, "ferrum" enim ex duritie significat validum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church