Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. "Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis," significat Divinam Sapientiam Divini Amoris. - Per "Oculos" in Verbo intelligitur Intellectus, ac inde per visum Oculorum, Intelligentia; quare cum de Domino, intelligitur Divina Sapientia; per "Flammam ignis" autem significatur Amor spiritualis qui est Charitas, quare cum de Domino, intelligitur Divinus Amor; inde nunc per quod "Oculi Ipsius essent tanquam Flamma ignis," significatur Divina Sapientia Divini Amoris. Quod "Oculus" significet Intellectum, est quia correspondent; nam sicut Oculus videt ex luce naturali, ita Intellectus ex luce spirituali; quare "Videre" praedicatur de utroque. Quod per "Oculum" in Verbo significetur Intellectus, patet a sequentibus his locis:

"Educ populum caecum cui Oculi sunt, et surdos quibus Aures" (Esaj. xliii. 8);

"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine Oculi caecorum videbunt" (Esaj. xxix. 18);

"Tunc aperientur Oculi caecorum, et Aures surdorum" (Esaj. xxxv. 5{1});

"Dabo Te in lucem gentium ad aperiendum Oculos caecorum" (Esaj. xlii. 6, 7{2});

haec de Domino, Qui, dum venturus est, aperiet Intellectum apud illos qui in ignorantia veri sunt. Quod hoc intelligatur per aperire "Oculos," patet porro ex his:

"Impingua Cor populi hujus, et Oculos ejus obline, ne forte videant Oculis suis" (Esaj. vi. 9, 10; Joh. xii. 40{3});

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit Oculos vestros: Prophetas et Capita vestra, Videntes obtexit" (Esaj. xxix. 10; cap. xxx. 10);

"Qui occludit Oculos suos, ne videat malum" (Esaj. xxxiii{4} 15);

"Audite haec, Popule stulte, quibus Oculi et non vident" (Ezech. xii{5}. 2);

"Poena Pastoris deserentis gregem, gladius super Oculo dextro, et Oculus dexter caligando caligabit" (Sach. xi. 17);

"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam; Oculi eorum contabescent in foraminibus suis" (Sach. xiv. 12);

"Percutiam omnem Equum stupore, et omnem Equum populorum Caecitate" (Sach. xii. 4);

"Equus" in Sensu spirituali est intellectus Verbi (n. 298). "Exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina Oculos meos, ne forte dormiam mortem (Psalm. xiii. 4 (B.A. 3));

quod in illis locis per "Oculos" significetur Intellectus, quisque videt. Inde patet, quid a Domino per "Oculum" intelligitur in his locis:

"Lucerna corporis est Oculus; si Oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si Oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae" (Matth. vi. 22, 23; Luc. xi. 34);

"Si Oculus dexter scandalizaverit te, erue eum, et abjice abs te; nam praestat ut luscus intres in vitam, quam duos habens Oculos mitti in gehennam ignis" (Matth. v. 29; cap. xviii. 9);

per "Oculum" in his locis non intelligitur oculus, sed intellectus veri. Quoniam per "Oculum" significatur intellectus veri, ideo inter statuta apud filios Israelis fuit, quod Caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intraret intra velum (Levit. xxi. 18, 20);

tum, quod Caecum non offerretur in sacrificium (Levit. xxii. 22; Malach. i. 8). Ex his patet, quid per "Oculum" intelligitur, cum de homine: inde sequitur quod per "Oculum," cum de Domino, intelligatur Divina Ipsius Sapientia, tum Omniscientia et Providentia, ut in his locis:

"Aperi Jehovah Oculos Tuos, et vide" (Esaj. xxxvii{6}. 17); "Ponam Oculum Meum super illos in bonum, et aedificabo illos" (Jerem. xxiv{7}. 6);

"Ecce Oculus Jehovae super timentibus Ipsum" (Psalm. xxxiii. 18);

"Jehovah in Templo sanctitatis, Oculi Ipsius vident, et Palpebrae Ipsius probant filios hominis" (Psalm. xi. 4{8}). Quoniam per "Cherubos" significatur Custodia et Providentia Domini ne spiritualis Sensus Verbi laedatur, ideo de quatuor Animalibus, quae erant Cherubi, dicitur, quod Essent plena Oculis ante et retro, et quod alae illorum similiter essent plenae Oculis (Apoc. iv. 6, 8);

tum quod Rotae, super quibus vehebantur Cherubi, essent plenae Oculis circumcirca (Ezech. x. 12). Quod per "flammam ignis" intelligatur Divinus Ipsius Amor, videbitur in sequentibus, ubi "flamma" et "ignis" nominantur; et quia dicitur, quod "Oculi Ipsius essent tanquam flamma ignis," significatur Divina Sapientia Divini Amoris. Quod in Domino sit Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris, sic utriusque Unio reciproca, est arcanum detectum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 34-39, et alibi). @1 5 pro "5, 6"$ @2 6, 7 pro "7"$ @3 40 pro "46"$ @4 xxxiii. pro "xxiii."$ @5 xii. pro "ii."$ @6 xxxvii. pro "xxxvi."$ @7 xxiv. pro "xxxiv."$ @8 4 pro "1"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church