Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 709

Previous Number Next Number See English 

709. "Et exivit vox magna e Templo Caeli e Throno dicens, Factum est," significat sic manifestatum a Domino, quod omnia Ecclesiae devastata sint, et quod nunc Ultimum Judicium instet. - Per "vocem magnam exeuntem e Templo Caeli" significatur manifestatio a Domino ex intimo Caeli; per "vocem magnam" manifestatio, et per "Templum Caeli" significatur intimum Caeli, e quo influxus (n. 669): quod dicatur "e Throno," est quia per "Thronum" significatur Caelum, et quoque judicium; quod Caelum, videatur n. 221, 222; et quod judicium, n. 229; et hoc quia nunc manifestatum est quod omnia Ecclesiae devastata sint, ita quod finis ejus sit, et in fine Ecclesiae fit judicium'; quare hoc dicitur cum ultimus Angelus "effudit phialam e Templo Caeli e Throno:" per "factum est" significatur quod consummatum sit, hoc est, quod devastata sint omnia Ecclesiae (videatur supra, n. 676).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church