Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 791

Previous Number Next Number See English 

791. (Vers. 21.) "Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius," significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.--Per "sustulit unus Angelus robustus" significatur fortis influxus Domini e Caelo, per "Angelum" enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); hic quia vocatur "Angelus robustus," "et sustulit lapidem molarem magnum," significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: per "lapidem quasi molarem magnum" significantur adulterata et prophanata vera Verbi; per "lapidem" enim significatur verum, et per "molam" significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: per "projicere in mare" significatur in Infernum: per "sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs" significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: per "non invenietur amplius" significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; ventriculus etiam correspondet isti mundo; ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, "non invenietur amplius." Quoniam per "lapidem molarem" significatur verum Verbi adulteratum, et per "mare" Infernum, ideo dicit Dominus, "Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris" (Matth. xviii. 6). (Dicitur "Lapis molaris" Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.) De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam:

"Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget" (li. 63, 64);

per "medium Euphratis" intelligitur simile quod per "mare," quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church