Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 820

Previous Number Next Number See English 

820. (Vers. 11.) "Et vidi Caelum apertum,, at ecce Equus albus," significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini. - Per "visum Caelum apertum" significatur revelatio a Domino et tunc manifestatio, de qua sequitur; per "equum" significatur intellectus Verbi, et per "Equum album" intellectus Verbi interior (n. 298); et quia hoc per "Equum album" significatur, et Sensus spiritualis est intellectus Verbi interior, ideo ille Sensus per "Equum album" hic significatur. Quod id sit Adventus Domini, est quia per illum Sensum manifeste apparet quod Dominus sit Verbum, et quod Verbum de Ipso Solo agat, et quod sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso Solo Nova Ecclesia existat. Dominus dixit, quod Visuri sint "Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum gloria et virtute" (Matth. xxiv. 30; cap. xvii. 5{1}; cap. xxvi. 64; Marc. xiv. 61, 62; Luc. ix. 34, 35; cap. xxi. 27; Apoc. i. 7; Acta Apostol. i. 9, 11);

et hoc etiam dixit Dominus, ubi locutus est cum discipulis de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae, quando judicium. Omnis qui non ultra Sensum literae cogitat, credit quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus appariturus sit in nubibus Caeli cum angelis et sonis tubarum; at quod id non intelligatur, sed quod appariturus in Verbo, constare potest ab Explicatione supra (n. 24, 642{2}). Et Dominus apparet manifeste in Sensu Verbi spirituali; apparet non modo quod sit Verbum, hoc est, ipsum Divinum Verum, tum quod Ipse sit intimum Verbi et inde omne ejus, sed etiam quod Ipse sit Deus unus in Quo Trinitas, ita Deus Caeli et Terrae solus; et insuper quod in mundum venerit, ut Humanum Suum glorificaret, hoc est, Divinum faceret. Humanum quod glorificavit, hoc est, Divinum fecit, erat Humanum Naturale, quod non glorificare seu Divinum facere potuit, quam per susceptionem humani in Virgine in mundo naturali, cui tunc univit Divinum Suum quod fuit Ipsi ab aeterno. Unitio illa facta est per tentationes in Humanum Suum susceptum admissas, quarum ultima fuit Passio crucis, et simul per impletionem omnium Verbi, non solum per impletionem omnium Verbi in Sensu naturali ejus, sed etiam per impletionem omnium Verbi in Sensu spirituali et in Sensu caelesti ejus, in quo, ut supra dictum est, de Ipso Solo agitur: sed de his videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, et in Doctrina Novae Hierosolymae Scriptura Sacra, manifestata sunt. Nunc quia Dominus - est Verbum, et Verbum Caro factum est (Joh. i. 1, 2, 14), et Verbum Caro factum est ut impleret illud, patet quod Adventus Domini in Verbo intelligatur per apparitionem Ipsius "in nubibus Caeli;" quod "nubes Caeli" significent Verbum in Sensu literae, videatur supra (n. 24, 642{3}). Quod apparitio Domini in Verbo intelligatur, patet, quia per `Equum album " significatur intellectus Verbi interior, et dicitur quod Nomen Sedentis super Equo sit "Verbum Dei," et quod Nomen Ipsius sit "Rex regum et Dominus dominorum" (vers. 13, 16). Ex his nunc patet, quod per "vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus" significetur Sensus spiritualis Verbi a Domino revelatus, et per id intellectus ejus interior detectus, quod etiam est Adventus Domini. Quod Sensus spiritualis Verbi hodie revelatus sit, de quo nemo prius in Christiano orbe aliquid novit, videri potest in Arcanis Caelestibus, ubi duo Libri Mosis, Genesis et Exodus, secundum illum Sensum explicati sunt; tum in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26); in Opusculo De Equo Albo (a principio ad finem), et ibi Collectis ex Arcanis Caelestibus de Scriptura Sacra; et praeterea in Explicationibus his super Apocalypsin, ubi ne quidem unus versiculus absque Sensu spirituali potest intelligi. @1 xxiv. 30; cap. xvii. 5 pro "xvii. 5; cap. xxiv. 30"$ @2 642 pro "692"$ @3 642 pro "692"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church