Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 831

Previous Number Next Number See English 

831. (Vers. 17.) "Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei," significat Dominum ex Divino A more et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Nova in Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam. - Per "Angelum stantem in Sole" intelligitur Dominus in Divino Amore; per "Angelum" intelligitur Dominus, et per "Solem" Divinus Ipsius Amor: per "clamare voce magna" significatur ex Divino Zelo, nam vox seu influxus a Domino ex Divino Amore est ex Divino Zelo, nam Zelus est Amoris: per "aves volantes in medio Caeli" significantur omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et inde cogitant de Caelo per "venire et congregamini ad Caenam Magni Dei" significatur vocatio et convocatio ad Novam Ecclesiam et ad conjunctionem cum Domino; et quia ex conjunctione cum Domino est vita aeterna, ideo etiam id significatur; per clamare "Venite" significatur vocatio, et per "congregamini significatur convocatio. Quod per "Angelum" in Verbo intelligatur Dominus, videatur supra (n. 5, 170, 258, 344, 465, 649, 657, 718); hic eo plus, quia visus est stare in Sole, et nullus angelus apparet in Sole; est enim Dominus Sol mundi spiritualis, quare Solus Dominus ibi est; quod per "Solem," ubi de Domino, significetur Divinus Amor, videatur (n. 53, 414): quod per "clamare voce magna," cum de Domino in Divino Amore, significetur loqui seu influere ex Divino Zelo, patet; quia Divinus Zelus est Divini Amoris, hic pro salvatione hominum: quod per "aves" significentur talia quae intellectus sunt et inde cogitationis, supra (n. 757); hic qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, quoniam dicitur "avibus volantibus in medio Caeli," et per "volare in medio Caeli{1}" significatur perspicere, attendere et cogitare (n. 245, 415): quod per "Caenam Magni Dei" significetur Nova Ecclesia, et sic conjunctio cum Domino, (videatur) n. 816, ubi Caena illorum vocatur "Caena nuptiarum Agni." @1 Caeli pro "Caelo"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church