909. (Vers. 17.) "Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum," significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus. -Per "mensus est" significatur ostensum quale, ut supra (n. 907{1}); per "murum" significatur Verbum in Sensu literae (n. 898) ; per "centum quadraginta quatuor" significantur omnia vera et bona Ecclesiae ex Verbo (n. 348); per "cubitos" significatur quale, simile quod per "mensuram:" per "centum quadraginta quatuor" enim significatur simile quod per "duodecim" quia ex duodecim multiplicatis seu ductis in duodecim exsurgit numerus centum quadraginta quatuor, et multiplicatio non aufert significationem. @1 907 pro "908"$