Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Ubi Dominus de Consummatione Saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, coram discipulis suis loquitur, ad finem praedictionum de successivis status mutationibus ejus, dicit, "Statim post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum" (Matth. xxiv. 29-31). Per haec in sensu spirituali non intelligitur, quod sol et luna obscurarentur, quod stellae caderent de caelo, quodque appariturum esset signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis; sed per singula verba ibi intelliguntur spiritualia, quae ecclesiae sunt; de cujus statu in fine, illa dicta sunt. In sensu enim spirituali per "solem" qui obscurabitur, intelligitur Dominus quoad amorem; per "lunam" quae non dabit lumen suum, Dominus quoad fidem; per "stellas" quae cadent de caelo, cognitiones boni et veri quae periturae; per "signum Filii hominis in caelo," apparitio Divini Veri; per "tribus terrae" quae plangent, defectus omnis veri quod fidei, et boni quod amoris; per "adventum Filii hominis in nubibus caeli cum potentia et gloria," praesentia Domini in Verbo et revelatio; per "nubes" significatur Verbi sensus litterae, et per "gloriam" Verbi sensus spiritualis; per "angelos cum tuba et voce magna," significatur caelum unde Divinum Verum; per "congregare electos a quatuor ventis ab extremo caelorum ad extremum illorum," significatur novum ecclesiae quoad amorem et fidem. Quod non intelligatur obscuratio solis et lunae, ac delapsus stellarum in terram, constat manifeste ex Prophetis, apud quos similia dicuntur de ecclesiae statu, quando Dominus in mundum venturus est. Ut apud Esaiam, "Ecce dies Jehovae venit saevus..et excandescentiae irae;....stellae caelorum, et sidera illorum, non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lumen suum: visitabo super orbem malitiam" ([xiii. 9-11 ; vide etiam] xxiv. 21, 23). Apud Joelem, "Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis: sol et luna atrati erunt: et stellae contrahent splendorem suum" ({1}ii. 1, 2, 10: iv. [B. A. iii.] 15). Apud Ezechielem, "Obtegam...caelos, et atrabo stellas.., solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum: omnia luminaria lucis..obtenebrabo.., et dabo tenebras super terra" ({2}xxxii. 7, 8). Per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini; qui fuit, quando non amplius erat aliquod bonum et verum in ecclesia residuum, et non aliqua cognitio Domini. @1 ii. 1, 2, 10 pro "iii. 4"$ @2 xxxii. pro "xxii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church