Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. Vera sensus litterae Verbi quoad partem non sunt nuda Vera, sed sunt apparentiae veri, ac sicut similitudines et comparationes, desumptae ex talibus quae in natura sunt, ita quae accomodata et adaequata sunt captui simplicium et quoque infantum. Sed quia sunt correspondentiae, sunt genuini veri receptacula et habitacula; et sunt sicut vasa quae includunt et continent; quemadmodum poculum crystallinum includit nobile vinum, et quemadmodum patina argentea continet edules cibos; et sunt quemadmodum vestes quae amiciunt, ut fasciae infantem, ac decori amictus virginem: sunt etiam sicut scientifica naturalis hominis, quae in se comprehendunt perceptiones et affectiones veri spiritualis hominis. Ipsa nuda Vera, quae includuntur, continentur, investiuntur et comprehenduntur, sunt in Verbi sensu spirituali, et nuda bona sunt in ejus sensu caelesti. Sed hoc e Verbo illustretur. Dixit Jesus, "Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25, 26) hic locutus est Dominus per ultima, quae sunt continentia, et dixit "poculum et patinam;" et per "poculum" intelligitur vinum, ac per "Vinum" verum Verbi; et per "patinam" intelligitur cibus, ac per "cibum" bonum Verbi: per "purgare internum poculi et patinae," intelligitur purificare interiora, quae sunt voluntatis et cogitationis, ita amoris et fidei, per Verbum; per quod "sic exterius mundum sit," intelligitur quod sic exteriora purificata sint, quae sunt opera et loquela, nam haec ab illis trahunt suam essentiam. Adhuc, Jesus dixit, "Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et oblectabat se cottidie splendide: et pauper quidam erat nomine Lazarus, qui projectus ad vestibulum ejus ulcerosus" (Luc. xvi. 19, 20):

hic etiam Dominus locutus est per naturalia, quae erant correspondentiae, et continebant spiritualia; per "hominem divitem" intelligitur gens Judaica, quae "dives" vocatur quia habebat Verbum, in quo Sunt divitiae spirituales; per "purpuram et byssum," quibus indutus erat, significatur bonum et verum Verbi, per "purpuram" bonum ejus, et per "byssum" verum ejus; per "oblectare se cottidie splendide," significatur oblectatio quod illud haberet et legeret; per "Lazarum pauperem" intelliguntur Gentes, quae non habebant Verbum; quod illae contemptae et rejectae a Judaeis essent, intelligitur per quod "Lazarus ad vestibulum divitis esset projectus ulcerosus." Quod Gentes per "Lazarum" intelligantur, erat quia Gentes amabantur a Domino, sicut Lazarus, qui a mortuis resuscitatus est, amabatur a Domino (Joh. xi. 35, 36); et vocatur Ipsius amicus (Joh. xi. 11); et accumbebat ad mensam cum Domino (Joh. xii. 2). Ex his binis locis patet quod et bona sensus litterae Verbi sint sicut vasa et sicut vestes nudi veri et boni, quae in sensu spirituali et caelesti Verbi latent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church