Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. ((i.)) Quod vera sensus litterae Verbi intelligantur per fundamenta muri Novae Hierosolymae (in Apocalypsi cap. xxi.), sequitur ex eo, quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur nova ecclesia quoad doctrinam (ut in Doctrina de Domino n. 62, 63, ostensum est); quare per "murum ejus, et per "muri fundamenta," non aliud potest intelligi quam Verbi externum, quod est sensus litterae ejus; nam ille est, ex quo doctrina est, et per doctrinam ecclesia; et illa est sicut murus cum fundamentis, qui urbem includit et tutatur. De muro Novae Hierosolymae et de ejus fundamentis, leguntur haec in Apocalypsi:

Angelus "mensus est murum" urbis Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, quae erat mensura hominis, hoc est, angeli." ...Et murus habebat fundamenta duodecim, "omni lapide pretioso exornata: fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus" (xxi. 17-20):

per numerum "centum quadraginta quatuor `significantur omnia vera et bona ecclesiae ex doctrina e sensu litterae Verbi, similiter per "duodecim;" per "hominem" significatur intelligentia, per "angelum" Divinum verum ex quo illa, per "mensuram" quale illorum, per "murum" et per "fundamenta" ejus sensus litterae Verbi, et per "lapides pretiosos" vera et bona Verbi in suo ordine, ex quibus doctrina, et per doctrinam ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church